Epistola I B. Joannis*

Caput 3: Versus 19

In hoc cognoscimus,etc. In hoc quod veritatem diligimus, scimus quod ex veritate sumus, id est scimus nos ex Deo (qui est veritas) hanc veram dilectionem habere, et ex hac dilectione scimus nos esse in conspectu, id est promereri ejus conspectum, et in hac etiam suademus corda nostra, ad meliora opera excogitanda.Et in conspectu,etc. Id est, tales cogitationes corda nostra habere suademus, quae divinis sint dignae conspectibus. Omnes enim qui aliquid facere disponunt, ad idem factum meditandum corda sua se convertere suadent. Sed qui mala cogitat, si posset, Deo occultaret: qui vero bona, hi facillime cordibus suadent, ut conspectui Dei patefieri desiderent, quod est indicium magnae perfectionis, cum sua operatio vel cogitatus a Deo gaudet videri.
(* Traductions européennes)